Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – LIV

Torgodorio arcivescovo di Arborea fa donazione alla casa, e chiesa di S. Croce a bocca d’Arno in Pisa della chiesa di S. Marco di Finocleto presso il ponte del fiume di Oristano, co’ campi, vigne, terre coltivate e incolte alla medesima appartenenti.

(1235, 23 marzo).

Dal Mattei, Giunte, ed Osservazioni sopra la Sardegna Sacra, pag. XVIII. XIX. Ediz. Fiorent. del MDCCLXXII.

In eterni Dei nomine, amen.

Ex huius publici instrumenti clareat lectione quod dominus Turghidorus Dei gratia venerabilis archiepiscopus Arborensis, nomine archiepiscopatus eius, ad honorem et laudem Dei, et gloriosae Mariae, Virginis, et pro reverentia ecclesiae Pisanae, et venerabilis patris domini, et Dei gratia Pisani archiepiscopi totius  Sardiniae primatis, et Apostolicae Sedis legati praesentis, consentientibus  etiam eidem domino archiepiscopo Arborensi Gunnario archipresbytero, Ioanne, atque Costantino, et magistro Roberto canonicis suis, dedit et concessit omnipotenti Domino, et domui, et ecclesiae Sanctae Crucis de faucibus Arni (1) Pisanae dioecesis, et Silvestro sindico et procuratori eiusdem domus, et Raynerio, atque Iohanni conversis dictae domus sanctae Crucis, recipientibus pro ipsa domo, et ecclesiae Sanctae Crucis, ecclesiam Sancti Marci sitam in villa de Finocleto prope pontem fluminis de Aristano (2) Arborensis dioecesis liberam et expeditam, ut ab hac hora in antea praedicta ecclesia Sancti Marci cum omnibus agris, vineis, et possessionibus cultis, et incultis, et cum omnibus pertinentiis, sit, et esse debeat in potestate, atque dominio praedictae domus, et ecclesiae Sanctae Crucis, et rectoris, atque fratrum, qui pro tempore ibi fuerint, libera et expedita; et omnia iura, omnesque actiones, et rationes utiles, et directas, reales, et personales, et mixtas, et universa tam spiritualia quam temporalia, quae ipsi domino archiepiscopo Arborensi pro suo archiepiscopatu, vel ipsi archiepiscopatui competerent et competentia in praedicta, et de praedicta ecclesia Sancti Marci, praefato Silvestro sindico, et aliis suprascriptis recipientibus pro suprascripta ecclesia Sanctae Crucis, et eius nomine dedit, et tradidit, cessit, atque mandavit, quatenus pro praedicta domo, et ecclesia Sanctae Crucis, et ipsa domus, et ecclesia Sanctae Crucis ab hac hora in antea de  praedictis omnibus agere, et experiri valeat contra omnem personam, et locum, salvo et reservato ipsi domino archiepiscopo Arborensi pro suo archiepiscopatu, annuo censu tantum unius librae croci, et unius librae thuris solvendo sibi, et suis successoribus a suprascripta domo, et ecclesia  Sanctae Crucis pro recognitione suprascriptae ecclesiae Sancti Marci, quem proponit statutum fuisse inter praedecessorem suum dominum Bernardum (3), bonae memoriae, et rectorem, a quo dicta domus, et ecclesia Sanctae Crucis tunc temporis regebatur. Qui census pro hoc anno praesenti debet solvi in proximo futuro festo Sancti Michaelis mensis septembris, et ab inde in antea singulis annis per festum Sanctae Mariae mensis augusti. Quem censum praefati sindicus, et Raynerius atque Iohannes conversi suprascriptae domus, et ecclesiae Sanctae Crucis pro suprascripta domo, et ecclesia Sanctae Crucis praefato domino archiepiscopo Arborensi, nomine sui archiepiscopatus, et successorum eius statuto termino annis singulis dare, et solvere promiserunt stipulatione solemni, hoc salvo, et intellecto, et expressim dicto, quod si usque ad praedictum proximum festum Sancti Michaelis de septembri, ipsi, vel aliquis eorum, aut alia persona pro supradicta domo Sanctae Crucis praedictum censum minoris quantitatis esse probaverint, quod ad id, quod minus ostenderint, et probaverint, solvere non teneantur; alioquin teneantur praedictum censum unius librae croci, et unius librae thuris solvere annis singulis, ut est dictum. – Addicerunt insuper in hac concessione, quod si acciderit, quod praedicta ecclesia Sanctae Crucis aliquo tempore vellet ponere in dicta ecclesia Sancti Marci aliquem presbyterum Sardum pro ea officianda, et gubernanda, quod debent ibi ponere presbyterum de ecclesiis ad archiepiscopatum Arborensem spectantibus. Si vero Sardum ibi ponere noluerint, tunc liceat eis ibi ponere, et constituere quecumque volent. Et taliter praedicti omnes me Hubaldum iudicem, et notarium, scribere rogaverunt. Actum Sardiniae in villa de Aristano incuria archiepiscopatus Arborensis in praesentia suprascripti domini archiepiscopi Pisani Sardiniae primatis, et Apostolicae Sedis Legati (4), et in praesentia, et testimonio dominorum magistri Guidonis de Curtibus, et Malpilii canonicorum ecclesiae Pisanae, Presbiteri Gregorii, Magistri Leonardi, et Agnelli archipresbiteri, et plurium aliorum ad hoc testium vocatorum; Dominicae incarnationis anno MCCXXXV. indict. octava, decimo kalendas aprilis.

Ego Baldus filius quondam Robulini domini Friderici Romanorum Imperatoris iudex et notarius praefatis omnibus interfui, et haec omnia a me rogata rogatus scripsi, atque firmavi.

NOTE

(1) La casa di S. Croce a bocca d’Arno in Pisa era uno spedale per i pellegrini, ed infermi. Coloro, che dedicavansi al servizio del medesimo, si chiamavano Frati, Conversi, Oblati, ecc., ed il loro superiore appellavasi Rettore, Spedaliere, ed anche Operaio. Nel 1249 questa casa fu conceduta per autorità Pontificia alle monache Benedittine di S. Maria Maddalena di Colle, diocesi di Lucca, le quali però lo abbandonarono poco dopo, e andarono ad abitare il nuovo monistero, ch’esse fecero fabbricare circa il 1251 sotto il titolo di S. Benedetto, poco fuori della città, a sinistra dell’Arno, in un luogo detto Carraiola. Mattei, loc. cit.

(2) Aristano, ossia Oristano.

(3) Bernardo, arcivescovo di Arborea, predecessore di Torgodorio; lo stesso, di cui si parla, ed al quale sono relative le carte e diplomi più sovra riportati ai N.ri XXVII, e XXXVII.

(4) Baldovino, o Balduino, arcivescovo di Pisa, il quale trovavasi in Sardegna in qualità di Legato Pontificio.