Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – CXVIII

Lega delle repubbliche di Firenze, di Genova, e di Lucca contro quella di Pisa, nella quale sono presi vari accordi riguardanti la Sardegna, e specialmente il castello e le saline di Cagliari, i luoghi, le fortezze, e le terre, che vi possedevano il conte Ugolino della Gherardesca, e Nino Visconti giudice di Gallura.

(1284, 13 ottobre).

Dai Scelt. Diplom. Pisan. del Dal-Borgo, pag. 4. 5 e seg.

Instante persecutione valida Pisanorum, quorum virus ne dum vicinas partes infecerat, verum pene maritimas universas, ita quod comunia infrascripta vix poterant tolerari: pro tali zizania de terra radicitus extirpanda, quae etiam messem Dominicam dudum sua contagione corrumpere incoavit, et ipsorum perfidia refrenanda, iuxta illud quod scriptum est, negligere, cum possis perturbare perversos, nichil aliud est quam fovere, et quia innocentes tradit exictio, qui multorum non corripit flagitia, cogitantes.

Indcirco, Iesu Christi nomine invocato et Beate Virginis Marie, ad honorem sancte, et individue Trinitatis, et vere Crucis, et beati Iohannis Baptiste protectoris comunis Florencie, et beati Laurentii Martiris protectoris comunis Ianue, beati Georgii vexilliferi eiusdem comunis Ianue, beatorum Apostolorum Simonis et Iudae protectorum populi Ianuensis, et beati Sixti, in cuius festivitate civitas Ianue immensum triumphum habuit contra Pisanos ipsorum comunium perfidos inimicos, et beati Martini protectoris comunis Lucani, et ceterorum Sanctorum et Sanctarum Dei, qui venerantur a populo christiano, et ad honorem Sacrosancte Romane Ecclesie matris, et magistre fidei ortodosce (sic), et Sanctissimi Patris nostri Pape Martini Sacrosancte Ecclesie presidentis, ad exaltationem et honorem perpetuum predictorum comunium, societatem, et fraternitatem, et pacta, que in infrascripta societate continentur, fecerunt ad invicem et comuni concordio firmaverunt etc…

Item quod si de cetero aliqui  Pisani vel de districtu Pisarum, qui non sunt carcerati vel fuerint dicti comunis Ianue, voluerint venire ad dictam societatem, possint recipi ad ipsam, sicut placuerit dictis comunibus Florencie Ianue et Luce et cuilibet dictorum comunium, et de quibus dicta comunia et quodlibet ipsorum fuerint in concordia, eo modo quod dicti Pisani de eorum terris et hominibus quos habent in archiepiscopatu Pisano de presenti, et etiam de terris et hominibus quos habent in Sardinea et alibi, usque mensem unum proximum a die receptionis ipsorum, guerram vivam facere contra Pisanos et comune Pisarum et districtuales Pisarum teneantur et debeant usque ad finitam guerram; et quod faciant ipsi Pisani qui recipientur securitatem de servandis his quae promiserint; et que securitas fiat ad voluntatem dictorum comunium Florencie Ianue et Luce et cuiuslibet eorum; et quod illi Pisani qui recipientur in dicta societate non possint vel debeant redire Pisas vel in districtu Pisarum causa pacificandi vel huiusmodi seu tenendi aliquam concordiam cum eis seu comuni Pisarum, sive in pace, tregua, seu amicicia cum comuni vel hominibus Pisarum, sine licencia omnium et singulorum dictorum comunium Florencie Ianue et Luce; et quod inde prestetur securitas predicta per ipsos Pisanos ad voluntatem predictorum comunium Florencie Ianue et Luce et cuiuslibet ipsorum. Eo sane intellecto super his que in precedentibus dicta sunt, quod si infra mensem proxime venturum comes Ugolinus de Pisis, et eius filii, qui non sunt in carceribus comunis Ianue, seu ipse comes pro ipsis, et Iudex Galurij intrare voluerint in dictam societatem, quod possint recipi in ipsa societate, si voluerint cum effectu effici cives Ianue, et terras omnes et castra quas tenent in Sardinea in iudicatu Calari, ipsi, vel aliquis eorum, vel alius seu alij pro eis, vel aliquo eorum, tenere in feudum a comuni Ianue et de ipsis facere et iurare fidelitatem ipsi comuni, et se obligare de faciendo guerram et pacem ad voluntatem ipsius comunis Ianue, et de ipsis facere comuni Ianue quidquid faciebant vel facere consueverant seu tenebantur comuni Pisarum; et si ipsi vel aliquis eorum aliquam prestacionem faciebant seu facere debebant comuni Pisarum, se obligabunt versus comune Ianue, quod illam facient ipsi comuni Ianue, postquam comune Ianue habuerit castellum de Castro, quod est in iudicatu Callaritano; et si se obligaverint in ipso introitu dicte societatis versus dictum comune Ianue, quod ipsi vel aliquis eorum seu heredes vel alicuius eorum nihil aliud acquirent in dicto iudicatu; et si se obligaverint in dicto introitu dicte societatis versus dictum comune Ianue de permutando cum comune Ianue, si comune Ianue voluerit, totum id quod ipsi tenent vel alius seu alij pro ipsis, in dicto iudicatu, si comune Ianue eis dederit seu dare voluerit cambium et redditus convenientes pro eo, quod habent seu tenent in dicto iudicatu Callaritano, in arbitrio seu provisione comunium Florencie et Luce. Et si de predictis omnibus et singulis dicti Comes et Iudex solenpniter in publico instrumento se obligaverint versus comune Ianue, et in quo instrumento se obligent versus dictum comune Ianue, quod fructus et proventus et reditus, quos habebunt dicti Comes et Iudex in dicto iudicatu, non pacientur ipsi vel heredes eorum portari ad aliquem locum extra dictum iudicatum Callaritanum, nisi ad partes Florencie Ianue et Luce, salvo quod dicti Comes et Iudex possint pro se ipsis et hominibus eorum et familiis et terris castris et villis eorum, quas habent vel pro tempore habebunt ipsi vel aliquis eorum in archiepiscopatu Pisano, de predictis terris castris et villis, quas habent in ipso iudicatu, mittere pro usu et necessariis eorundem et hominum, et familie eorundem, et terrarum quas, seu quos habent, seu acquirent in dicto archiepiscopatu, ad sufficienciam ad quemcumque locum venerint habitatum extra dictum archiepiscopatum vel in ipso archiepiscopatu, ad offensionem, et pro offensione Pisanorum; et de predictis omnibus, et singulis, et etiam omnibus, que superius continentur, dicti Comes et filii seu ipse Comes pro se et filiis, et Iudex predictus idoneos obsides dare debeant vel idoneos fideiussores comuni Ianue ad voluntatem comunium Florencie Ianue et Luce, et cuiuslibet eorum in predicto publico instrumento. Et aliter, nisi predicta observaverint, dicti Comes et filii et Iudex recipi non debeant ad dictam societatem seu fraternitatem.

Item sunt in concordia dicti Sindici, dictis nominibus, quod recipi possint ad dictam societatem et fraternitatem Pisani, usque in viginti, computatis in ipsis viginti dictis Comite et filiis et Iudice secundum formam traditam superius in illo capitulo quod incipit «Item quod si de cetero aliqui Pisani vel de districtu Pisarum etc.». Et quod dicti Pisani, qui recipientur, non possint redire Pisas vel in archiepiscopatum Pisanum, nisi secundum formam traditam superius in illo capitulo quod incipit «Et quod illi Pisani qui recipientur etc.» non possit tamen aliquis Pisanus recipi ad dictam societatem, nisi de voluntate dictorum comunium Florencie Ianue et Luce et cuiuslibet eorum, qui habeat seu teneat terram seu castrum aliquam seu aliquod in toto dicto iudicatu Callari, nisi dicti Comes, filii, et Iudex dumtaxat.

Item quod tractari debeat per predicta comunia Florencie Ianue et Luce, et per quodlibet dictorum comunium super facto Sardinie id quod sit bonum et conveniens, et in eo quod consenserint dicta comunia Florencie Ianue et Luce et quodlibet ipsorum, firmetur inter ipsa comunia. Etc…

Item quod dictum comune Lucanum teneatur et debeat usque ad dictam guerram finitam, et usque ad illud tempus, quo iudicatus Callaritanus sive castellum de Castro cum salinis, que sunt in dicto iudicatu, pervenerint ad comune Ianue, salem accipere a comuni Ianue usque in illam quantitatem que necessaria fuerit comuni Lucano, si salem ductum comune Lucanum habere voluerit de partibus marinis, que sunt in insula Sicilie versus Occidentem, precio solidorum quatuor et denariorum octo Ianuensium pro qualibet mina de sale Iupi, Evense, Cervesie, seu ipsarum precium, et solidorum quatuor Ianuensium pro qualibet mina de sale de Provincia; quod precium solvi debebit per comune Lucanum, seu per emptorem, vel illum qui dictum salem acceperit a dicto comuni Ianue in Ianna, infra quadraginta dies a dies mensurati et poniti salis in platia apud Motronum, ubi exonerari debebit, vel apud portum Pisarum. Ita quod dictus sal exonerari debeat in dicta platia apud Motronum vel apud portum Pisarum in electione comunis Lucani; et de ipsa electione fiat comuni Ianue declaracio per comune Lucanum singulis annis de mense marcij vel antea, et de quanto sale dictum comune Lucanum habere voluerit illo anno. etc…

Predicta omnia et singula dicti Sindici, dictis nominibus, videlicet dicti Brunetus Latini, et Maynerius Sindici comunis Florencie, nomine dicti comunis Florencie et dictus Obertus Sindicus comunis Ianue, nomine dictis comunis Ianue, et dicti Labrus et Ajutus Sindici comunis Lucani, nomine dicti comunis Lucani, promiserunt  et iuraverunt tactis sacrosanctis Scripturis, inter se solemni stipulatione interveniente, ad invicem predictam societatem et fraternitatem, et omnia et singula pacta supradicta, firmas et ratas habere, et tenere, et ipsas observare, et attendere, et contra ipsa vel aliquod ipsorum non venire, alioquin penam marcharum viginti quinque milium boni argenti inter se ad invicem stipulantes dare et solvere promiserunt dicti Sindici dictis nominibus, quae pena solummodo commitatur contra illud comune quod  non observaret, et illi acquiratur cui contrafactum foret; et proinde dicti Sindici dictis nominibus obligaverunt pignori ad invicem bona dictorum comunium, rato manente pacto. Et de predictis dicti sindici rogaverunt fieri plura instrumenta eiusdem tenoris per Raynaldum Iacobi de Signa notarium Florencinum, et per Iacobum de Bennesia notarium de Ianua, et per Bonacursum Dosgij notarium de Lucha, et hec facta sint infra illos dies sex, de quibus fiebat mencio in instrumentis societatis facte apud Rapallum districtus Ianue, inter comune Ianue et parte Guelforum Florencie, sive Sindicos eorumdem comunium et partis.

Actum Florencie in domo Abbacie Florencine, presentibus testibus domino Berto Frescobaldi, domino Taliano de la Tosa, domino Raynerio Bardi, domino Buonacurso Lisei doctore legum civibus Florencinis, domino Merchessino de Cassino iurisperito, Lucheto Gatiluxio, Branchaleone Auria, et Iuges (1) Spinula civibus Ianue; domino Rogerio Guirarduccij, domino Orlando Salamoncelli, et domino Arrigo de Fornayo civibus Lucanis, et domino Conrado de Montemagno, et domino Segnorante quondam domini Iuncte, et domino Ioanne Ramboto civibus Pistoriensibus; anno Dominice Incarnationis M.CCLXXXIIII. die Veneris, tercia decima octubris, parum post vesperas, indic. XII. secundum consuetudinem Ianuensium.

NOTE

(1) Forse Inrigus o Enrigus scritto nell’originale con abbreviatura.