Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Il Registro di San Pietro di Sorres [57]

(c.12v.) 1 †…† et detestabili rebelione et inobediencia †…† lacte, in qua canonicus nostre diocesi Marchus de Lacon iamdiu stetit et perseveravit atque perseverat tanquam non timet Deum nec ecclesiam sacrosantam, per primu respuens, themerario ausu suo, omni moderamine Christiane profesionis †…† 2 reiecto, et ita sit quod ipse canonicus prenotatus per nos admonitus una cum con- sillio reverendissimi domini Archiepiscopi turritani quatenus se transferre deberet palam Romam ad inpetrandam salutarem veniam suorum scellerum de quibus veritas aperte constat et de quibus non est nobis posse auctoritate qua fongimus, 3 si cum veniam perhibere et sic se cum juramento prescrito per eum nobis coram domino archiepiscopo faturum promisit, ex alio capite, tanquam perseverans de malo in peius contra suum juramentum, Romam ex hoc ascendere, non curavit neque curat sed pocius residet fugitivus rebelis et excomunicatus in Monteleone castro vostre diocesis et, ut audivimus, ibi audet nepharie in divinis ofi- ciis se immiscere; 4 quod non v[o]lentes cum tanto conscientie gravamine supportare scripsimus venerabili canonico domino Matheo, retori eclexie sancti Stephani in loco dito castro Monte- leonis, quatenus ipsum canonicum supradictum nostri parte vel- lit, pro laude Christi et iuris et iusticie, sub levando favorem per- sonalem admonire, quatenus a dies sex a die admonicionis conti- nue <nu>merandos debeat coram nobis ipse canonicus Marchus personaliter conparere per primo secundo et tercio mox respon- surus et dicturus quiquid voluerit in causis suis debite et licenter,

5 et quod precitata dicta admonitionis huiusmodi velit et debeat atque tractare et fugere ipsum preditum canonicum Marchucium tamque rebellum et excomunicatum et totaliter ab ecclesiam Dei dimissum et segregatum, 6 et pro ut in ditas nostras literas qua- rum quapropter tenorem presencium vos in iuris et iusticie mini- strande pro more actendere requirimus et ortamus, quatenus pre- fatum dompnum canonicum Mateum vostre diocesi conferren- tem per vestras literas specialiter et expresse ortari et monere veli- tis ut que per nostras literas sibi directas decenter et debite postu- lavimus ad implenda contra dictum canonicum rebelem Mar- chucium et excomunicatum ut supra et ex vestri parte mandare debeat plenarie excomunicatione ne dictus rebelis et excomunica- tus suis seleribus glorietur [sed] pocius delicta flere cogatur ut discat aflictus dignis despecionibus anime sue persequi remedium salutare quod sprevit dum se viderit adminiculis et favoribus admodo turpiter et nefarie subclamari in contemptum Dei et ecclesie.

Datum Sasari MCCCCXXXII die VIIIa februarii.

 

 

[57], 6 [sed]] de